Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
sunt enim quidam
praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore
[p. 508]
et medios sermones intercipiant et omnia tumultu
confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare
oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et
iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur. Non est res
animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.