Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
Ex contrario
non una species. neque enim eodem modo dixit
Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat,
subinde interponenti precibus, quid respondebo patri
meo? dic, me tibi displicuisse; quo Galba penulam
roganti: Non possum commodare, domi maneo, cum
cenaculum eius perplueret. tertium adhuc illud:
(nisi quod,1 ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius
facit) libidinosior es quam ullus spado; quo sine dubio
et opinio decipitur sed ex contrario. et hoc ex
eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit
M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset ... necatum esse,2
aliquando desinet putere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.