Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44]
nam, cum Brutus in accusatione C. Planci
ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum
patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia
dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris
eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem
habitum complecteretur, requirebat, ubi essent eae
possessiones. omnes autem illas Brutus vendiderat;
et tum paterna emancupare praedia turpius
[p. 462]
habebatur. similis in apologis quoque et quibusdam interim
etiam historiis exponendi gratia consequi solet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.