Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
refert, his ubi quis
utatur. nam in convictibus et cotidiano sermone
lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. laedere nunquam velimus, longeque absit propositum
illud potius amicum quam dictum perdendi. In
hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti
licere; quanquam1 et contumeliose et aspere dicere
in adversarios permissum est, cum accusare etiam
palam et caput alterius iuste petere concessum sit.
Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest. primum
itaque considerandum est, et quis et in qua causa et
apud quem et in quem et quid dicat.
1 quanquam, Regius: nonnunquam, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.