Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit
adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere
queat; certe sunt semperque fuerunt non parum
[p. 418]
multi, qui satis perite, quae essent probationibus
utilia, reperirent; quos equidem non contemno, sed
hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit
ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a
quibus causam diserti docerentur. qui vero iudicem
rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente1 flendum irascendumve esset,
rarus fuit.
1 dicente, Spalding: dicto, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.