This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum
eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse
usitatum. cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id, quod secundo
loco diximus, tractatur, quod pauciores rei fiunt.
[2]
Sed
hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut
incredibile est id actum esse, quod tabulae continent,
aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque
inartificialibus solvitur; si aut is in quem signatum
est, aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse
defunctus; si tempora non congruunt; si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. inspectio
etiam ipsa saepe falsum deprehendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.