Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut, Socraten
[p. 296]
esse sapientissimum. id rarum est, non sine usu tamen.
utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in
contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae
impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam
C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint,
confitetur. quae cum propria causae sunt, divina testimonia vocantur; cum aliunde arcessuntur, argumenta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.