Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
maius minoris, pro Milone, negant
intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse
fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi
disputant? nempe in ea quae primum iudicium de capite
vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua
mann sororem esse interfectam fateretur. minus maioris:
occidi, occidi, non Spurium Maelium, qui annona levanda
iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera,
deinde, Sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus,
et totus in Clodium locus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.