Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[66]
et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad
difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur,
in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. et sane nihil
est facilius, nisi prorsus totam causam omnino non
agere. Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam
silentio confiteri? nisi forte tam hebes futurus est
iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare
te noluisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.