Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
neque enim accusator tantum hoc
[p. 56]
dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat. ut in
tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis
occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta
exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id
modo Ulixes respondet non esse a se id facinus
admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias
fuisse, de laude inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem
exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.