previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. maxime naturale est et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec, quae supra dicta sunt, iudice res, de qua pronuntiaturus est, indicetur. haec est narratio. [2] In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera [p. 50] facientium. Non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus; loci, ut oppidum est in Hellesponto Lampsacum, indices; temporis ut
vere nouo, gelidus canis cum montibus humo?
liquitur;
causarum, quibus historici frequentissime utuntur, cum exponunt, unde bellum, seditio, pestilentia. [3] praeter haec alias perfectas, alias imperfectas vocant; quod quis ignorat? adiiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari uaticinantibus potest; nam ὑποτύπωσις non est habenda narratio. [4] Sed nos potioribus vacemus.

plerique semper narrandum putaverunt, quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem. [5] id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, [p. 52] vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur: aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. accidit aliquando alteri et saepius ab actore, [6] vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. satis est dixisse, certam creditam pecuniam peto ex stipulatione; Legatum peto ex testamento. diverse partis expositio est, cur ea non debeantur. [7] et satis est actori et magis expedit sic indicare: dico ab Horatio sororem suam interfectam. namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est. [8] reus contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio: Non negamus [p. 54] de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra; vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.

[9] Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum. [10] Non enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit. [11] ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem. [12] Non occidi hominem, nulla narratio est; convenit; sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis de anteacta vita, de causis, propter quas innocens in periculum deducatur, aliis, quibus incredibile id quod obiicitur fiat. [13] neque enim accusator tantum hoc [p. 56] dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat. ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit. [14] his subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore, fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non fui; dicendum enim, ubi fuerit. Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est interdum singulis interdum universis. [15] An reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit, [16] non inutiliter exponet? quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus. nihil [p. 58] enim hic de veneficio, sed de causis, quibus ei mater inimica sit, dicit. [17] illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit; vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, [18] ut pro Rabirio Postumo: nam ut ventum Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; vel augendi, ut describitur iter Verris.

[19] ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, In his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur. quae omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat.

[p. 60] [20] ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit; quod sic intelligi volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur. [21] neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat. Quare, etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur. [22] interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant. In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut meministi, et fortasse supervacuum fuerit hic commorari. Sed quid ego diutius, cum tu optime noris? [23] illud quale sit, tu scias, et his similia. alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.

[24] alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda; quod qui [p. 62] opinantur, non possunt videri nulla ratione ducti. nam cum prooemium idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur. [25] Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum; nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus; aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur. [26] ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione [p. 64] antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est. [27] erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio; tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa? [28] Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur. inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur. [29] nam cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit recte. nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in [p. 66] utrumque protinus locum se exerceat? cuius rationis ignari ex more, cui adsueverunt, nihil in foro putant esse mutandum. [30] Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio. nam quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit? cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur. Sed haec hactenus.

[31] nunc, quae sit narrandi ratio, subiungam. narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit. eam plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem. neque enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve dicamus. [32] eadem nobis placet divisio; quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere. [33] quo [p. 68] diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.

narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat. [34] nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit. sunt enim plurima uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia. Quare non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat. [35] sunt quidem hae, quas supra retuli, virtutes aliarum quoque partium. nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur. maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt, quae prima iudicem docet; in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus. [36]

erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu [p. 70] remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat. [37] quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint; rem indicate sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint. [38] neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera. tum autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere. At nunc, [39] velut campum nacti expositionis, hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt; deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur. verum haec omittamus, ne minus [p. 72] gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur.

[40] brevis erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet; deinde, si nihil extra causam dixerimus; tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur. [41] solet enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit summam. In portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus. nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigavi. et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur. Quare, [42] cum dicere liceat, est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua: cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adolescentiam perduxi. ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare. [43] nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat. nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo; sunt enim [p. 74] haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda. [44] Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse. nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. [45] Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit; ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est. [46] quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium. [47] neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim. simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa [p. 76] rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad intentionem praeparandus est iudex; deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio. [48] ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus: quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam. [49] quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: moritur Fulcinius; multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam. et partitio taedium levat: dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea. [50] ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. interim expediet expositiones brevi interfatione distinguere: audistis quae ante acta sunt, accipite nunc quae insequuntur. reficietur enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit. [51] si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio; [p. 78] quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret; domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimum i quidem belli suspicionem et cetera.

[52] credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus; praeterea loca, tempora et similia. [53] est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in minis. aliqua enim naturaliter sequuntur et cohaerent ut, si priora bene narraveris, iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet. [54] ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus non probationem. nonnunquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus, quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus. [55] hoc faciunt et illae [p. 80] praeparationes, cum reus dicitur robustus, armatus contra infirmos, inermes, securos. omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus. [56] aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus; nescire nos quomodo factum sit aut quare, mirari sed probaturos. [57] optimae vero praeparationes erunt quae latuerint, it a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni Clodius non Clodio Milo insidiatus esse videatur; plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: Milo autem, cum in senate fuisset eo die, (quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutauit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est. [58] quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est; quae si aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent. [59] frigere videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est, quomodo [p. 82] iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprehenditur. haec sunt quae credibilem faciant expositionem. [60] nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.

[61] his tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?) neque semper est utilis, velut proximo exemplo Miloniano patet. [62] et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus; quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.

[63] illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse, verum etiam iucundam expositionem. sunt [p. 84] qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur. [64] neque ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate. Sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset; quod est ridiculum. [65] nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.

[66] et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. et sane nihil est facilius, nisi prorsus totam causam omnino non agere. Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? nisi forte tam hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse. [67] neque infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua adiicienda, aliqua mutanda, [p. 86] sic aliqua etiam tacenda; sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit. quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est. [68] distinguamus igitur genera causarum. namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit: pecuniam de templo sustulit sed privatam, ideoque sacrilegus non est. [69] virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur. ingenuum stupravit et stupratus se suspendit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constitute est, dabit. verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur. [70] quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: Non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus; sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. Sed quid refert? peccavit et fur est; nihil attinet [p. 88] id defendere, cuius poenam non recusamus. [71] interim quasi damnemus ipsi: vis te dicam vino impulsum? errore lapsum? nocte deceptum? vera sunt ista fortasse; tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia. nonnunquam praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi. [72] contraria sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente; cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt. [73] si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: quod contra legem sufficit, parricidium obiicitur iuvenibus, quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. ordinem rei narrare quid necesse est, cum ad legem nihil pertineat? sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod iam melius ab his administrari poterat, tenax custos; [74] deinde subiiciat stimulatos ab iis, quorum indulgentiores parentes erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensus, ut occidere patrem non [p. 90] possent; neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita. [75] At cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit. exspectat naturaliter iudex, [76] quid narretur a nobis. si nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. quid ergo? eadem exponemus? si de qualitate agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo; alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo. [77] verbis elevare quaedam licebit; luxuria liberalitatis, avaritia [p. 92] parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur; vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor. solet nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio. atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri, quae non narraverint, necne? [78] nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id, quod confirmaturi sumus, oportet. cur ergo non exponamus, quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est? [79] aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus; non posse vim rerum ostendi prima expositione; exspectent et opiniones suas differant et bene sperent. [80] denique utique narrandum est, quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prooemia sunt in his causis supervacua; quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum [p. 94] accommodatiorem iudicem faciant? atque constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est. [81] coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent. quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet. [82] At enim quaedam argumenta turba valent, diducta leviora sunt. id quidem non eo pertinet, ut quaeratur an narrandum, sed quomodo narrandum sit. nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia? [83] nam ne iis quidem accedo, qui semper eo putant ordine, quo quid actum sit, esse narrandum, sed eo malo narrare, quo expedit. quod fieri plurimis figuris licet. nam et aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid [p. 96] utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros reliquum ordinem testamur, quia sic futura sit causa lucidior; interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt. [84] neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum; pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum. [85] nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit; estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt. amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi. [86] narrationem ideo ante probationes ponere est institutum, ne iudex, qua de re quaeratur, ignoret. cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio; et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur. [87] neque ideo tamen non id saepius facere oportebit, ut rerum ordinem sequamur. quaedam vero etiam turpiter [p. 98] convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse; apertum testamentum, deinde signatum; in quibus si id, quod posterius est, dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.

[88] sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat; alterum, quod est tuendum dicentis ingenio. id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem. [89] Sed utrumcunque erit, prima sit curarum, ut id quod fingemus fieri possit; deinde, ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat; si continget, etiam verae alicui rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur. nam quae tota extra rem petita sunt, mentiendi licentiam produnt. [90] curandum praecipue, (quod fingentibus frequenter excidit) ne qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt; praeterea, [p. 100] ne iis, quae vera esse constabit, adversa sint; in schola etiam, ne color extra themata quaeratur. [91] utrobique autem orator meminisse debebit actione tota, quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt, [92] verumque est illud, quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum; si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent. [93] fingenda vero meminerimus ea, quae non cadant in testem. sunt autem haec, quae a nostro dicuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus; item quod a defunctis, nec hoc enim est qui neget; itemque ab eo cui idem expediet, is enim non negabit; ab adversario quoque, quia non est habiturus in negando fidem. [94] somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia; [95] ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et [p. 102] absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium haberet; et ideo illum ter innocentem abdicatum, quia filius abdicantis non esset. [96] nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro invene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.

[97] evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in ilia controversia: [98] uxor marito dixit, appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum; eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco; pater in eo, quem uxor praedixerat, filium invenit, in eo, quem filius, uxorem; illam repudiavit, qua tacente filium abdicat. nihil dici potest pro iuvene, quod non idem sit pro noverca. [99] ponentur tamen etiam communia; deinde ex personarum comparatione et [p. 104] indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur. [100] ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum; nam factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum obtinebit.

[101] quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est. nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruuntur. itaque tunc dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt, [102] etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiiciamus; quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.

[103] illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua [p. 106] ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus; quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo nunquam, nisi ratio coegerit, mutanda. [104] ut sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio; nec unquam debebit esse nisi brevis et talis, ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae: [105] O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales non limen cubiculi non cubile filiae non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum [106] sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de prosopopoeia quoque; qua tamen non Servius modo Sulpicius utitur pro Aufidia: somnone te languidum an gravi [p. 108] lethargo putem pressum? sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque rei expositio est) ut adeas, tantum dabis, et reliqua. [107] quid? pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus. [108] argumentabimur, ut dixi, nunquam; argumentum ponemus aliquando; quod facit pro Ligario Cicero, cum dicit sic eum provinciae praefuisse, ut illi pacem esse expediret. inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et rationem factorum. [109] neque enim narrandum est tanquam testi sed tanquam patrono. rei ordo per se talis est: Q. Ligarius legatus cum C. Considio profectus. quid ergo M. Tullius? Q. enim, inquit, Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est. et alibi: [110] Non modo ad bellom sed ne ad minimam quidem suspicionem belli. [p. 110] Et cum esset indicaturo satis, Q. Ligarius nullo se implicari negotio passus est, adiecit, domum spectans, ad suos redire cupiens. ita quod exponebat, et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.

[111] quo magis miror eos, qui non putant utendum in narratione adfectibus. qui si hoc dicunt, non diu neque ut in epilogo, mecum sentiunt; effugiendae sunt enim morae. ceterum cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam movere ? [112] cur, quod in summa parte sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione. [113] An non M. Tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum enim virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum ciuem Romanum esse se cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit. [114] quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia, tum in [p. 112] supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentes non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris? [115] quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile? serum est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione, quas securus narraveris; adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile est mutare animi habitum semel constitutum.

[116] ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. Sed plurimum refert, quae sit natura eius rei quam exponimus. [117] In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille presses et velut applicitus rei cultus, in verbis summa diligentia; quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zeno, sensu tincta esse debebunt; compositio dissimulata quidem sed tamen quam iucundissima; [118] figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et [p. 114] mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est. [119] nec in ulla parte intentior est index, eoque nihil recte dictum perit. praeterea nescio quomodo etiam credit facilius, quae audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur. [120] Ubi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus, sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane, qualis futura sit imago rei, statim appareat. [121] ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, [122] funestis ominibus omnium. quod cum sit factum iis quoque temporibus, quibus omnis ad utilitatem potius quam ad ostentationem componebatur oratio, et erant adhuc severiora iudicia, quanto [p. 116] nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam. interim aliquid indulgendum esse confiteor. [123] multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perdicere audientes videtur, qualis est illa M. Caelii in Antonium descriptio: namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim. [124] quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, uehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat, neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur. nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.

[125] neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas; quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso [p. 118] genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis. [126] effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex; nihil videatur fictum, nihil sollicitum; omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. [127] At hoc pati non possumus et perire artem putamus, nisi apparent, cum desinat ars esse, si apparet. pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam. ita, quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.

[128] est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. id et raro faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.

[129] initium narrationis quidam utique faciendum a [p. 120] persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim. hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur. [130] Sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est: ut A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps; [131] interim sine his ut Q. enim Ligarius cum esset; frequenter vero et a re, sicut pro Tullio Cicero fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum; Demosthenes pro Ctesiphonte τοῦ γὰρ Φωκικο̂ν συστάντος πολέμου.

[132] de fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur: his rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret; deinde restituisse se dixit. sponsio facta est; hac de sponsione vobis iudicandum est. id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Harold Edgeworth Butler, 1921)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: