This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. nunc de iudiciali genere, quod est praecipue
multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac
depulsionis. cuius partes, ut plurimis auctoribus
placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio. his adiecerunt quidam
partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae probationi succedunt.
[2]
nam proponere
quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et
concludere; cur igitur si illa pars causae est, non et
haec sit? partitio vero dispositionis est species,
ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias
totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inuentio, elocutio.
[3]
ideoque eam non orationis totius
partem unam esse credendum est sed quaestionum
etiam singularum. quae est enim quaestio, in qua
non promittere possit orator, quid primo, quid
secundo, quid tertio sit loco dicturus? quod est
proprium partitionis. quam ergo ridiculum est,
quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem
totius orationis vocari?
[4]
egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam,
non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus
egreditur. nam si, quidquid in causa est, pars
causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo,
[p. 516]
locus communis, adfectus, exempla partes vocentur?
[5]
tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem
tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles; haec
enim est, quae constituat, illa, quae destruat. hoc
quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non
narrationem subiungit sed propositionem. verum
id facit, quia propositio ei genus, narratio species
videtur, et hac non semper, illa semper et ubique
credit opus esse.
[6]
verum ex his quas constitui partibus non, ut
quidque primum dicendum, ita primum cogitandum
est; sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus
causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae
noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.
[7]
expositio enim
probationum est praeparatio, nec esse utilis potest,
nisi prius constiterit, quid debeat de probatione
promittere. postremo intuendum, quemadmodum
iudex sit conciliandus. neque enim nisi totius causae
partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem
nobis facere animum cognoscentis expediat, severum
an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae
an obnoxium.
[8]
neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum
[p. 518]
quoque prooemium novissime putant. nam ut con
ferri materiam omnem et, quid quoque loco1 sit opus,
constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quae prima sunt.
[9]
nam
nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus,
nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. quid fiet alioqui, si spatium componendi
orationem stilo non fuerit? nonne nos haec inversa
consuetudo deceperit? inspicienda igitur materia
est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.
1 quoque loco, Requis: quoilue, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.