Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[89]
finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est.
haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt,
tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium,
videntur demonstranda discentibus, et permittendum
ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita
quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem
praeter tria, quae praediximus, quaeri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.