Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
viderimus tamen, utrum id sit status an in eo
status. Hermagoras statum vocat, per quem subiecta
res intelligatur et ad quem probationes etiam partium
referantur. nostra opinio semper haec fuit: cum
essent frequenter in causa diversi quaestionum status,
in eo credere status causae, quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. id si
quis generalem quaestionem vel caput generale dicere
malet cum hoc mihi non erit pugna, non magis, quam
si aliud adhuc, quo idem intelligatur, eius rei nomen
invenerit, quanquam tota volumina in hane disputationem impendisse multos sciam; nobis statum dici
placet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.