previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. ceterum causa omnis, in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium. haec simplex dicitur, illa coniuncta. una controversia est per se furti, per se adulterii. plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit; privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent. [2] nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut [p. 520] duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.

[3] diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum; cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. rarum est autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter praemium meruerit. [4] adiecerunt quidam numero mutuam accusationem, quae ἀντικατηγορία vocatur, allis videlicet succedere hane quoque comparativo generi existimantibus, cui similis erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime. id si et ipsum vocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine) duo genera erunt eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud. cui et petitionum condicio par est. [5] cum apparuerit genus causae, tum intuebimur, negeturne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur; unde sunt status. [p. 522]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1920)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: