Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. falso; nam neque
orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius
quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam
Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater
eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse
certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit
tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse; nam id
potentissimum discendi genus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.