Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
qua propter utraque
appellatione indifferenter uti licet. habet autem
res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem; neque enim tam refert, qualia sint, quae intra
nosmet ipsos composuimus, quam quo modo efferantur; nam ita quisque, ut audit, movetur. quare
neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore,
tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur
[p. 244]
adseveratione dicentis. adfectus omnes languescant
necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu
corporis inardescunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.