Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[160]
vitiosa enim sunt illa,
intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam
facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis
[p. 332]
torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte
contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis; tum, id quod Graeci frequentissime faciunt,
crebro digitorum labiorumque motu commentari,
dare excreare, pedem alterum longe proferre,
partem togae sinistra tenere, stare diductum vel
rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut
luctaturi solent, ad occipitium ductis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.