Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
ne id quidem tacendum,
quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam
negligentem esse sermonem; quidquid loquemur
ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum.
scribendum certe nunquam est magis, quam cum
multa dicemus ex tempore. ita enim servabitur
pondus, et innatans1 illa verborum facilitas in altum
reducetur; sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur.
1 innatans, Stoer: unatrans, B.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.