This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. sequitur emendatio, pars studiorum longe
utilissima. neque enim sine causa creditum est
stilum non minus agere, cum delet. huius autem
[p. 110]
operis est adiicere, detrahere, mutare. sed facilius
in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel
deiicienda sunt; premere vero tumentia, humilia
extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere,
duplicis operae. nam et damnanda sunt quae placuerunt et invenienda quae fugerant.
[2]
nec dubium
est optimum esse emendandi genus, si scripta in
aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum
velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta
nostra tanquam recentes fetus blandiantur.
[3]
sed
neque hoc contingere semper potest praesertim
oratori, cui saepius scribere ad praesentes usus
necesse est; et ipsa emendatio finem habeat. sunt
enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant
et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est,
melius existiment quidquid est aliud, idque faciant,
quotiens librum in manus resumpserunt, similes
medicis etiam integra secantibus. accidit itaque
ut cicatricosa sint et exsanguis et cura peiora.
[4]
sit
ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat,
ut opus poliat lima, non exterat. temporis quoque
[p. 112]
esse debet modus. nam quod Cinnae Zmyrnam
novem annis accepimus scriptam, et panegyricum
Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum
erit, si tam tardum fuerit, auxilium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.