Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32]
relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus
libera adiiciendo sit excursio. nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt aut certe
novorum interpositione priora confundant. ne latas
quidem ultra modum esse ceras velim, expertus
iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque
vitium, quod frequenti admonitione corrigi non
potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.