previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. nam ut invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea, quae bene inventa sunt, utile sequi. [2] atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur; omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. [3] et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis sirus. similem raro natura praestat, frequenter imitatio. sed hoc ipsum, quod [p. 76] tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.

[4] ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab allis inventa. quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? nempe nihil fuisset inventum. [5] cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt? [6] et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant. [7] turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus; ratibus adhuc [p. 78] navigaremus; non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet. [8] ac si omnia percenseas, nulla mansit1 ars, qualis inventa est, nec intra initium stetit, nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat. nihil autem crescit sola imitatione. [9] quodsi prioribus adiicere fas non est, quomodo sperare possumus illum oratorem perfectum? cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. sed etiam qui summa non appetent, contendere potius quam sequi debent. nam qui hoc agit2 ut prior sit, [10] forsitan, etiamsi non transierit, aequabit. eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem. tantam enim difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae, quaeque pares maxime videantur, utique discrimine aliquo discernantur. [11] adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et [p. 80] actus histrionum veris adfectibus. quod in orationibus quoque evenit. namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest natura et vera vis; contra omnis imitatio ficta est et ad alienum propositum accommodatur.3 [12] quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his adsimulata materia est. adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur. [13] ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, effingi arbitrantur; cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.

[14] quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. primum, quos imitemur; nam sunt plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierunt; tum in [p. 82] ipsis, quos elegerimus, quid sit, ad quod nos efficiendum comparemus. [15] nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa; atque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. [16] hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum orationis aptarunt; et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes. [17] ideoque qui horride atque incomposite quidlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt; qui carent cultu atque sententiis, Attici scilicet; qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem [p. 84] superant; tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur: otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse. [18] noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent esse videatur. ergo primum est, ut quod imitaturus est quisque intelligat et quare bonum sit sciat.

[19] tum in suscipiendo onere consulat suas vires. nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet. ne, cui tenue ingenium erit, sola velit fortia et abrupta; cui forte quidem, sed indomitum, amore subtilitatis et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur; nihil est enim tam indecens, quam cum mollia dure fiunt. [20] atque ego illi praeceptori, quem institueram in libro secundo, credidi non ea sola docenda esse, ad quae quemque discipulorum natura compositum videret; nam is et adiuvare debet, quae in quoque eorum invenit bona, et, quantum fieri potest, adiicere quae desunt et emendare quaedam et mutare; rector enim est alienorum ingeniorum atque formator. [21] difficilius est naturam suam fingere. sed [p. 86] ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.

id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus. [22] sua cuique proposita4 lex, suus cuique decor est. nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur. habet tamen omnis eloquentia aliquid commune; id imitemur quod commune est.

[23] etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant; si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda; quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio est. [24] itaque ne hoc quidem suaserim, uni se [p. 88] alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere. longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii, plurima ille. sed non qui maxime imitandus, et solus imitandus est. [25] quid ergo? non est satis omnia sic dicere, quomodo M. Tullius dixit? mihi quidem satis esset, si omnia consequi possem. quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis adsumere? [26] nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur. ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.

[27] imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis. illuc intendenda mens, quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae [p. 90] delectationi videantur data, ad victoriam spectent; quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur. haec si perviderimus, tum vere imitabimur. [28] qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator; quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersint quam illis, qui adhuc summi sunt, contigerunt. nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.

1 mansit, Meister: sit, MSS.

2 hoc agit, Halm, om. B: agit, later MSS.

3 accommnoatur, 2nd hand of B and later MSS.: colllodatur, B.

4 proposita, most later MSS.: propositio, B: proposito, Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1922)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: