Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[94]
ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui
[p. 54]
Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere
possis, putat. nam eruditio in eo mira et libertas
atque inde acerbitas et abunde salis. multum
est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor
eius amore, praecipuus. multum et verae gloriae
quamvis uno libro Persius meruit. sunt clari
hodieque et qui olim nominabuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.