Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[86]
utar enim verbis
iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi; qui
mihi interroganti, quem Homero crederet maxime
accedere, Secundus, inquit, est Vergilius, propior tamen
primo quam tertio. et hercule ut1 illi naturae caelesti
atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae
vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse
aequalitate pensamus.
1 ut, several late MSS.: cum, G and majority of MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.