Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. est etiam sua loquentibus observatio, sua
scribentibus. sermo constat ratione vel vetustate,
auctoritate, consuetudine. rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia. vetera
maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.
[2]
auctoritas ab oratoribus vel historicis peti
solet; nam poetas metri necessitas excusat, nisi
si quando nihil impediente in utroque modulatione
pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe
recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in
nuda et similia; cum summorum in eloquentia
virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus
est magnos duces sequentibus.
[3]
consuetudo vero
certissima loquendi magistra, utendumque plane
sermone ut nummo, cui publica forma est. omnia
tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in
Latinum proportionem vocaverunt.
[4]
eius haec vis
est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo
non quaeritur, referat et incerta certis probet.
quod efficitur duplici via: comparatione similium
in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae
[p. 114]
sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
[5]
comparatio in nominibus aut genus
deprehendit aut declinationem; genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi
sit panis; declinationem, ut si veniat in dubium,
hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an
domorum:
[6]
similia sint domus anus, manus. deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo
recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit.
[7]
eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si
quis antiques secutus fervere brevi media syllaba
dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae
e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si
infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique
productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere
pendere spondere.
[8]
at quae o solam habent, dummodo
per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt:
lego dico curro, legere dicere currere; etiamsi est apud
Lucilium fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad
annum.
[9]
sed, pace dicere hominis eruditissimi liceat,
si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur
ut lego et curro, quod nobis inauditum est. sed non
est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile
[p. 116]
servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est
fervire ut servire.
[10]
prima quoque aliquando positio ex
obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me,
qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem,
pepigi; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere,
quia prima positio paciscor, cum haberet naturam
patiendi, faceret tempore praeterito pactus sum.
[11]
nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur. nam
cum legeremus in XII tabulis ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi
vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde
non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.
[12]
sed
meminerimus non per omnia duci analogiae posse
rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet.
quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut,
cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione
quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit,
lupus masculinum; quanquam Varro in eo libro, quo
initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit
Ennium Pictoremque Fabium secutus.
[13]
illi autem
iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris
faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse
contendunt. praeterea quoniam utrumque a Graeco
[p. 118]
ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός
patris,
[14]
κάπρου apri faciat. illa tamen quomodo
effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari
nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu
ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris?
item cum es litteris finita per varios exeant genitivos,
nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres
cogat dici Cereris?
[15]
quid vero? quod tota positionis
eiusdem in diversos flexus eunt? cum alba faciat
Albanos et albensis, volo volui et volavi. nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima
persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur;
siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi,
lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi. non
enim, cum primum fingerentur homines, analogia
demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa
est postquam loquebantur, et notatum in sermone
quid quomodo caderet. itaque non ratione nititur
sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut
ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
[17]
inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae
perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter,
licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non
emicuit et conire non coire. his permittamus et
audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere;
frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio
modo fiet frugalitas?
[18]
iidem centum milia nummum et
fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos
[p. 120]
esse, quando et casum mutant et numerum; nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore
divine ut omnia exequitur.
[19]
sed Augustus quoque
in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is
calidum dicere quam caldum malit, non quia id non
sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco
verbo significavit,
[20]
περίεργον. atqui hanc quidam
ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
quid enim tam necessarium quam recta locutio?
immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam
mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata
retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis
iactantiae.
[21]
multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit (avere est
enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus,
et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia.
recta est haec via;
[22]
quis negat? sed adiacet et
mollior et magis trita. ego tamen non alio magis
angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas
sibi positiones non invenire sed mutare permittunt:
ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis
auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et
guttur u litteram in genitivo servent; ideoque iecur
etiam et femur controversiam fecerunt.
[23]
quod non
[p. 122]
minus est licentiosum, quam si sulpuri et gutturi
subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset
eboris et roboris; sicut Antonius Gnipho, qui robur
quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse,
verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.
[24]
quodsi animadverterent litterarum adfinitatem,
scirent sic ab eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo, quod est miles limes, militis limitis, index
vindex, iudicis vindicis, et quae supra iam attigi.
[25]
quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in
longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut
virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia?
cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non
dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam
casibus careant, quaedam a primis statim positionibus
tota mutentur, ut Iuppiter.
[26]
quod verbis etiam
accidit ut illi fero, cuius praeteritum perfectum et
ulterius non invenitur. nec plurimum refert, nulla
haec an praedura sint. nam quid progenies genitivo
singulari, quid plurali spes faciet? quomodo autem
quire et ruere vel in praeterita patiendi modo vel in
participia transibunt?
[27]
quid de aliis dicam, cum
senatus senati an senatus faciat, incertum sit? quare
mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine
aliud grammatice loqui. ac de analogia nimium.
[28]
etymologia, quae verborum originem inquirit, a
[p. 124]
Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud
Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota; nam
verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse
Cicero, qui finxit, reformidat. sunt qui vim potius
intuiti originationem vocent.
[29]
haec habet aliquando
usum necessarium, quotiens interpretatione res, de
qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem
frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam
id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis
multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas.
ideoque in definitionibus assignatur etymologiae
locus.
[30]
nonnunquam etiam barbara ab emendatis
conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam
an triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur,
[31]
aliaque quae consuetudini serviunt. continet
autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis
orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque
Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus)
declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina
hominum, locorum, gentium, urbium requiramus,
unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia,
Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et
Argiletum appellandi ratio?
[32]
iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius
[p. 126]
rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et
multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut
porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis
litteris syllabisve. inde pravis ingeniis ad foedissima
usque ludibria labuntur. sit enim consul a consulendo vel a iudicando; nam et hoc consulere veteres
vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni
consulas, id est bonum iudices.
[33]
senatui nomen
dederit aetas (nam iidem Patres sunt), et rex rector
et alia plurima indubitata; nec abnuerim tegulae
regulaeque et similium his rationem. iam sit et
classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes:
[34]
etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus,
quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit
longissime a lusu, et Ditis, quia minime dives?
etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi
vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi
primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam
sibi), et verba ab aere verberato?
[35]
Pergamus: sic
perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur,
[p. 128]
cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris
nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
[36]
qui vero talia libris complexi sunt,
nomina sua ipsi inscripserunt; ingenioseque visus
est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere
gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit,
ἠϊθέους enim eadem de causa dici affirmat. nec ei
cedit Modestus inventione, nam, quia caelo Saturnus
genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui
uxore careant, ait; Aelius pituitam, quia petat vitam.
[37]
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia
in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent,
dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim
scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci,
alterum ex vocibus avium?
[38]
sed hoc tanti fuit
vertere, ut merula, quia sola volat, quasi mera volans
nominaretur. quidam non dubitaverunt etymologine
subiicere omnem nominis causam: ut ex habitu,
quemadmodum dixi, Longos et Rufos, ex sono strepere,
murmurare; etiam derivata, ut a uelocitate dicitur
velox, et composita pluraque his similia, quae sine
dubio aliunde originem ducunt, sed arte non
[p. 130]
egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in
dubiis.
[39]
verba a vetustate repetita non solum magnos
assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione; nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa
sunt,
[40]
gratiam novitati similem parant. sed opus
est modo, ut neque crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique
ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus,
qualia sunt topper et antegerio et exanclare et prosapia
et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis
intellecta.
[41]
sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est; oratio vero, cuius summa virtus
est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete?
ergo, ut novorum optima erunt maxime vetera, ita
veterum maxime nova.
[42]
similis circa auctoritatem ratio. nam etiamsi
potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis,
quae summi auctores tradiderunt, multum tamen
refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid
persuaserint. neque enim tuburchinabundum et
lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet
Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni
placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec
[p. 132]
parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec
collos mihi Calvus persuaserit; quae nec ipsi iam
dicerent.
[43]
superest igitur consuetudo; nam fuerit paene
ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines,
quam quo loquantur. et sane quid est aliud vetus
sermo quam vetus loquendi consuetudo? sed huic
ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in
primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem
vocemus.
[44]
quae si ex eo, quod plures faciunt,
nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum,
non orationi modo sed (quod maius est) vitae.
unde enim tantum boni, ut pluribus quae recta
sunt placeant? igitur ut velli et comam in gradus
frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec
invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia
nihil horum caret reprehensione; at lavamur et
tondemur et convivimus ex consuetudine: sic in
loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro
regula sermonis accipiendum erit.
[45]
nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur,
tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. ergo consuetudinem sermonis
vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.
[p. 134]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.