previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

esse scytharum genera et quidem plura, quae corporibus humanis vescerentur, indicavimus. id ipsum incredibile fortasse, ni cogitemus in medio orbe terrarum ac sicilia et italia fuisse gentes huius monstri, cyclopas et laestrygonas, et nuperrime trans alpis hominem immolari gentium earum more solitum, quod paulum a mandendo abest. sed iuxta eos, qui sunt ad septentrionem versi, haut procul ab ipso aquilonis exortu specuque eius dicto, quem locum ges clithron appellant, produntur arimaspi, quos diximus, uno oculo in fronte media insignes. quibus adsidue bellum esse circa metalla cum grypis, ferarum volucri genere, quale vulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus et arimaspis rapientibus, multi, sed maxime inlustres herodotus et aristeas proconnesius scribunt. super alios autem anthropophagos scythas in quadam convalle magna imavi montis regio est quae vocatur abarimon, in qua silvestres vivunt homines aversis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum feris vagantes. hos in alio non spirare caelo ideoque ad finitimos reges non pertrahi neque ad alexandrum magnum pertractos baeton itinerum eius mensor prodidit. priores anthropophagos, quos ad septentrionem esse diximus, decem dierum itinere supra borysthenen amnem ossibus humanorum capitum bibere cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora uti isigonus nicaeensis. idem in albania gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu plus quam interdiu cernant. idem itinere dierum xiii supra borysthenen sauromatas tertio die cibum capere semper.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: