previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata. cum hac oleum suffervefactum perunctis lassitudinem, si credimus, solvit. - alabastritis nascitur in alabastro aegypti et in syriae damasco candore interstincto variis coloribus. haec cremata cum fossili sale et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur. - alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabae, quibus milonem crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt. - androdamas argenti nitorem habet ut adamas, quadratis semper tessellis similis. magi putant nomen inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non explicant. - antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile. inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra effascinationes auxiliari eam magi volunt. - arabica ebori simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc putant contra dolores nervorum prodesse habentibus. - aromatitis et ipsa in arabia invenitur, sed et in aegypto circa philas, ubique lapidosa et murrae coloris et odoris, ob hoc reginis frequentata. - asbestos in arcadiae montibus nascitur coloris ferrei. - aspisatim democritus in arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in nido arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum ... contra lymphatum habentibus. - atizoen in india et persidis acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam magis regem constituentibus. - augitis non alia videtur multis esse quam callaina.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: