previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

evecta supra humanam fidem ars est successu, mox et audacia. in argumentum successus unum exemplum adferam, nec deorum hominumve similitudinis expressae. aetas nostra vidit in capitolio, priusquam id novissime conflagraret a vitellianis incensum, in cella iunonis canem ex aere volnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta veri similitudo non eo solum intellegitur, quod ibi dicata fuerat, verum et satisdatione; nam quoniam summa nulla par videbatur, capite tutelarios cavere pro ea institutum publice fuit. audaciae innumera sunt exempla. moles quippe excogitatas videmus statuarum, quas colossaeas vocant, turribus pares. talis est in capitolio apollo, tralatus a m. lucullo ex apollonia ponti urbe, xxx cubitorum, d talentis factus; talis in campo martio iuppiter, a claudio caesare dicatus, qui devoratur pompeiani theatri vicinitate; talis et tarenti factus a lysippo, xl cubitorum. mirum in eo quod manu, ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis convellatur procellis. id quidem providisse et artifex dicitur modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi non attigit eum fabius verrucosus, cum herculem, qui est in capitolio, inde transferret. ante omnes autem in admiratione fuit solis colossus rhodi, quem fecerat chares lindius, lysippi supra dicti discipulus. lxx cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post lxvi annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens. duodecim annis tradunt effectum ccc talentis, quae contigerant ex apparatu regis demetrii relicto morae taedio obsessa rhodo. sunt alii centum numero in eadem urbe colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, nobilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • Harper's, Gallia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALE´SIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´STURES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OLEASTRUM
    • Smith's Bio, He'lios
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: