previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

italia dehinc primique eius ligures, mox etruria, vmbria, latium, ibi tiberina ostia et roma, terrarum caput, [xvi] p. intervallo a mari. volscum postea litus et campaniae, picentinum inde ac lucanum bruttiumque, quo longissime in meridiem ab alpium paene lunatis iugis in maria excurrit italia. ab eo graeciae ora, mox sallentini, poeduculi, apuli, paeligni, frentani, marrucini, vestini, sabini, picentes, galli, vmbri, tusci, veneti, carni, iapudes, histri, liburni. nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret. sed quid agam tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque claritas tenet. urbs roma vel sola in ea, ... et digna iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere qualiter campaniae ora per se felixque illa ac beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus esse naturae iam vero tota ea vitalis ac perennis salubritas, talis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica silvarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum vitiumque et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terrarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad mortales ipsa avide in maria procurrens! neque ingenia ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro gentes. ipsi de ea iudicavere grai, genus in gloriam sui effusissimum, quotam partem ex ea appellando graeciam magnam! nimirum id, quod in caeli mentione fecimus, hac quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso meminerint ad singula toto orbe edissertanda festinari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (31 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: