previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mirari succurrit, quae retulimus paenuria pro indiviso possessa feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, exemplo L. Crassi atque cn. domiti ahenobarbi. Crassus orator fuit in primis nominis romani. domus ei magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem palatio q. catuli, qui cimbros cum c. mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle viminali c. aquili, equitis romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. nobilissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul gessere anno conditae urbis dclxii frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. tum cn. domitius, ut erat vehemens natura, praeterea accensus odio, quod ex aemulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti censorem habitare, [30lx]30 hs pro domo eius identidem promittens, et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus. ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente domitio, Crassus: "utrumne igitur ego sum," inquit, "quaeso, domiti, exemplo gravis et ipsa mea censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obvenit, comiter habitem, an tu, qui sex arbores [30lx]30 aestimes" haec fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae, caecina largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque - quoniam et de longissimo aevo arborum diximus - ad neronis principis incendia cultu virides iuvenesque, ni princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea iurganti domitio fuisse licendum praeter arbores iudicet, iam columnas vi hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit domitius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: