Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.
Premente partu scrofa cum gemeret iacens,Accurrit lupus et obstetricis partibus
Se posse fungi dixit, promittens opem.
Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
5Suspectum officium repudiavit malefici
Et: Satis est inquit si recedis longius.
Quod si perfidiae se commisisset lupi,
Pari dolore fata deflesset sua.