Canum legati ad Iovem.
Canes legatos olim misere ad IovemMelioris vitae tempus oratum suae,
Ut sese eriperet hominum contumeliis,
Furfuribus sibi consparsum quod panem darent
5Fimoque turpi maximam explerent famem.
Profecti sunt legati non celeri pede.
Dum naribus scrutantur escam in stercore,
Citati non respondent. Vix tandem invenit
Eos Mercurius et turbatos attrahit.
10Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,
Totam timentes concacarunt regiam;
Propulsi vero fustibus vadunt foras.
Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.
Mirati sibi legatos non revertier,
15Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
Post aliquod tempus alios ascribi iubent.
Rumor legatos superiores prodidit.
Timentes rursus aliquid ne simile accidat,
Odore canibus anum, sed multo, replent.
20Mandata dantur et dimittuntur statim.
Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.
Consedit genitor tum deorum maximus
Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
Canes, confusus subito quod fuerat fragor,
25Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
Legatos non est regis non dimittere,
Nec est difficile poenas culpae imponere;
30Sed hoc feretis pro iudicio praemium:
Non veto dimitti, verum cruciari fame,
Ne ventrem continere non possint suum.
Illi autem qui miserunt vos tam futtiles
Numquam carebunt hominis contumelia.
35Ita nunc legatos exspectant et posteri
Novum et venire qui videt culum olfacit.