Cicada et noctua.
Humanitati qui se non accommodat,Plerumque poenas oppetit superbiae.
Cicada acerbum noctuae convicium
Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
5Cavoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est ut taceret. Multo validius
Clamare occepit. Rursus admota prece
Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
10Hac est aggressa garrulam fallacia:
Dormire quia me non sinunt cantus tui,
Sonare citharam quos putes Apollinis,
Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
Nuper donavit; si non fastidis, veni;
15Una bibamus. Illa, quae arebat siti,
Simul cognovit vocem laudari suam,
Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
Trepidantem consectata est et leto dedit.
Sic viva quod negarat tribuit mortua.