“Interea medium Aeneas iam classe tenebat.”Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem miscebat Atellanicos versus, ut tune primum me etiam Vergilius offenderit. Plausum1 tamen, cum aliquando desisset,2 adiecit Habinnas et “nunquam”3 inquit “didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo erudibam.4 Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari. Desperatum5 valde ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium. Duo tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: recutitus est et stertit. Nam quod strabonus est, non curo: sicut Venus spectat. Ideo nihil tacet, vix oculo mortuo unquam.”
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
Interposito deinde spatio cum secundas mensas
Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt,
scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram,[p. 130] ex lapide speculari pulverem tritum. Statim Trimalchio
“poteram quidem” inquit “hoc fericulo esse contentus;
secundas enim mensas habetis. Sed si quid belli habes, affer.”
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante
Trimalchione subinde:“Muta.” Ecce alius ludus. Servus qui ad pedes
Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.