This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque
valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et
“solebas” inquit “suavius esse in convictu; nescio quid nunc
taces nec muttis. Oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu
venit.” Niceros delectatus affabilitate amici “omne me”
inquit “lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem
video. Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant.
Viderint: narrabo tamen: quid enim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri
quam derideri.”
“Haec ubi dicta dedit,” talem fabulam exorsus est:
“Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nune Gavillae domus est.
Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me[p. 114] lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non
mehercules corporaliter illam1 aut propter res venerias curavi, sed magis quod
benemoria2
fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui;
quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius
contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi
aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: scitis autem, in angustiis amici
apparent.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.