This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Ut deinde pinna argentea dentes
perfodit,“Amici” inquit “nondum mihi suave erat in triclinium
venire, sed ne diutius absentivos morae vobis essem, omnem voluptatem mihi
negavi. Permittetis tamen finiri lusum.” Sequebatur puer cum tabula
terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam. Pro
calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios. Interim dum ille
omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium
allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales
esse solent quae incubant ova. Accessere continuo duo servi et symphonia strepente
scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis. Convertit
ad hanc scaenam Trimalchio vultum et “Amici” ait “pavonis ova
gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam concepti sint; temptemus
tamen, si adhuc sorbilia sunt.” Accipimus nos cochlearia non minus
selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata pertundimus. Ego quidem paene
proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in pullum coisse. Deinde ut audivi
veterem convivam: “Hic nescio quid boni debet esse,” perse[p. 50] cutus putamen manu pinguissimam ficedulam inveni piperato vitello circumdatam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.