LO |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
“Rogo” inquam “domina, si quid
tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut
debeamus torti perire” ...
[p. 28]
Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit ...
Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida ...
Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis
intervenire secretis ...
Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera
manus ...
Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego”1 inquit “non sum dignus qui
bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem
... adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?”
“Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius
ebibit?” ...
Non indecenti risu latera commovit ...
Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique
postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero
innumerabilia oscula dedit ...
1 ego Goldast: ergo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.