Nobilis aestivas platanus diffuderat umbrasPremebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat. Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?” ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?” Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor ...
et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus
LO
et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
Has inter ludebat aquis errantibus amnis
spumeus et querulo vexabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testis silvestris aedon
atque urbana Procne, quae circum gramina fusae
ac molles violas cantu sua furta2 colebant ...
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[131]
Postero die, cum sine offensa
corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum
inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem.
Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus
venit1
comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit, “Quid est” inquit
“fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?”
Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam.
Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit. .
.
Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos
ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum
vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu
repleverunt. At illa[p. 292] gaudio exsultans “Vides” inquit
“Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?” ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.