Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 103]
Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis ,
Omne fuit Musae carmen inerme meae;
Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extat
Littera Nasonis sanguinolenta legi:
5 Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli ,
Artificis periit cum caput Arte sua .
Unuset hoc ipsum est iniuria magnaperennem
Candoris titulum non sinit esse mei .
Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo
10 Cogit inassuetas sumere tela manus .
Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus
Non sinit exilio delituisse meo ;
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat ,
Iactat et in toto nomina nostra foro ;
15 Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti
Non patitur vivi funera flere viri.
Cumque ego quassa meae complectar membra carinae ,
Naufragii tabulas pugnat habere mei:
Et qui debuerat subitas extinguere flammas,
20 Hic praedam medio raptor ab igne petit.
Nititur , ut profugae desint alimenta senectae .
Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis ! [p. 104]
Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est,
Qui nostras inopes noluit esse vias.
25 Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit,
Pro tam mansueto pectore semper agam .
Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem,
Terra sit ut propior testificanda mihi.
At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem ,
30 Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero .
Desinet esse prius contrarius ignibus umor,
Iunctaque cum luna lumina solis erunt;
Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros,
Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
35 Et nova fraterno veniet concordia fumo,
Quem vetus accensa separat ira pyra;
Et ver autumno , brumae miscebitur aestas ,
Atque eadem regio vesper et ortus erit:
Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis
40 Gratia , commissis , improbe , rupta tuis .
Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,
Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
45 Prima quidem coepto committam proelia versu ,
Non soleant quamvis hoc pede bella geri :
Utque petit primo plenum flaventis harenae
Nondum calfacti militis hasta solum,
Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,
50 Protinus invisum nec petet hasta caput;
Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello,
Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam .
Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus
Tincta Lycambeo sanguine tela dabit .
55 Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin,
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
Utque ille , historiis involvam carmina caecis :
Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
Illius ambages imitatus in Ibide dicar
60 Oblitus moris iudiciique mei. [p. 105]
Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo ,
Ibidis interea tu quoque nomen habe ;
Utque mei versus aliquantum noctis habebunt,
Sic vitae series tota sit atra tuae .
65 Haec tibi natali facito, Ianique kalendis
Non mentituro quilibet ore legat.
Di maris et terrae , quique his meliora tenetis
Inter diversos cum Iove regna polos ,
Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes,
70 Et sinite optatis pondus inesse meis :
Ipsaque tu Tellus , ipsum cum fluctibus aequor ,
Ipse meas aether accipe summe preces;
Sideraque et radiis circumdata solis imago,
Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas ,
75 Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;
Quaeque ratum triplici pollice netis opus,
Quique per infernas horrendo murmure valles
Inperiuratae laberis amnis aquae,
Quasque ferunt torto vittatis angue capillis
80 Carceris obscuras ante sedere fores;
Vos quoque , plebs superum , fauni satyrique laresque
Fluminaque et nymphae semideumque genus:
Denique ab antiquo divi veteresque novique
In nostrum cuncti tempus , adeste , chao,
85 Carmina dum capiti male fido dira canuntur
Et peragunt partes ira dolorque suas .
Adnuite optatis omnes ex ordine nostris,
Et pars sit voti nulla caduca mei .
Quaeque precor , fiant : ut non mea dicta , sed illa
90 Pasiphaes generi verba fuisse putet .
Quasque ego transiero poenas , patiatur et illas;
Plenius ingenio sit miser ille meo !
Neve minus noceant fictum execrantia nomen
Vota , minus magnos commoveantve deos :
95 Illum ego devoveo , quem mens intellegit , Ibin ,
Qui scit se factis has meruisse preces . [p. 106]
Nulla mora est in me : peragam rata vota sacerdos .
Quisquis ades sacris , ore favete , meis ;
Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba,
100 Et fletu madidis Ibin adite genis :
Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis,
Et nigrae vestes corpora vestra tegant !
Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas ?
Iam stat , ut ipse vides , funeris ara tui .
105 Pompa parata tibi est . votis mora tristibus absit :
Da iugulum cultris , hostia dira , meis .
Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas .
Deneget afflatus ventus et aura suos .
Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe,
110 Destituant oculos sidera clara tuos .
Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer,
Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter .
Exul , inops erres , alienaque limina lustres ,
Exiguumque petas ore tremente cibum .
115 Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore,
Noxque die gravior sit tibi , nocte dies .
Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli :
Gaudeat adversis femina virque tuis .
Accedat lacrimis odium , dignusque puteris ,
120 Qui mala cum tuleris plurima , plura feras .
Sitque , quod est rarum , solito defecta favore
Fortunae facies invidiosa tuae .
Causaque non desit , desit tibi copia mortis :
Optatam fugiat vita coacta necem :
125 Luctatusque diu cruciatos spiritus artus
Deserat , et longa torqueat ante mora.
Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri
Phoebus , et a laeva maesta volavit avis .
Certe ego , quae voveo , superos motura putabo,
130 Speque tuae mortis , perfide , semper alar .
Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam ,
Auferet illa dies , quae mihi sera venit ,
>Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, [p. 107]
Leniat aut odium tempus et hora meum .
135 Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta ,
Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ;
Robora dum montes , dum mollia pabula campi ,
Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,
Tecum bella geram . nec mors mihi finiet iras,
140 Saeva sed innocuis manibus arma dabit.
Tunc quoque , cum fuero vacuas dilapsus in auras ,
Exanimis mores oderit umbra tuos,
Tunc quoque factorum veniam memor umbra tuorum,
Insequar et vultus ossea forma tuos.
145 Sive ego , quod nollem , longis consumptus ab annis ,
Sive manu facta morte solutus ero :
Sive per inmensas iactabor naufragus undas,
Nostraque longinquus viscera piscis edet:
Sive peregrinae carpent mea membra volucres:
150 Sive meo tinguent sanguine rostra lupi:
Sive aliquis dignatus erit subponere terrae
Et dare plebeio corpus inane rogo :
Quidquid ero , Stygiis erumpere nitar ab oris ,
Et tendam gelidas ultor in ora manus .
155 Me vigilans cernes , tacitis ego noctis in umbris
Excutiam somnos visus adesse tuos .
Denique quidquid ages , ante os oculosque volabo
Et querar , et nulla sede quietus eris .
Verbera torta dabunt sonitum nexaeque colubrae,
160 Conscia fumabunt semper ad ora faces .
His vivus furiis agitabere , mortuus isdem ,
Et brevior poena vita futura tua est .
Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum*
Indeploratum proiciere caput;
165 Carnificisque manu , populo plaudente , traheris ,
Infixusque tuis ossibus uncus erit.
Ipsae te fugient , quae carpunt omnia , flammae ;
Respuet invisum iusta cadaver humus.
Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur
170 Et scindent avidi perfida corda canes. [p. 108]
Deque tuo fietlicet hac sis laude superbus
Insatiabilibus corpore rixa lupis .
In loca ab Elysiis diversa vocabere campis,
Quasque tenet sedes noxia turba , coles .
175 Sisyphus est illic saxum volvensque petensque ,
Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae,
Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas,
Exulis Aegypti , turba cruenta , nurus .
Poma pater Pelopis praesentia quaerit , et idem
180 Semper eget , liquidis semper abundat aquis ;
Iugeribusque novem summus qui distat ab imo,
Visceraque assiduae debita praebet avi.
Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello,
Ut sceleris numeros confiteare tui :
185 Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus:
Tertia fumantes incoquet igne genas .
Noxia mille modis lacerabitur umbra , tuasque
Aeacus in poenas ingeniosus erit .
In te transcribet veterum tormenta reorum:
190 Omnibus antiquis causa quietis eris .
Sisyphe , cui tradas revolubile pondus , habebis :
Versabunt celeres nunc nova membra rotae :
Hic et erit , ramos frustra qui captet et undas :
Hic inconsumpto viscere pascet aves .
195 Nec mortis poenas mors altera finiet huius ,
Horaque erit tantis ultima nulla malis .
Inde ego pauca canam , frondes ut siquis ab Ida
Aut summam Libyco de mare carpat aquam .
Nam neque quot flores Sicula nascantur in Hybla,
200 Quotve ferat , dicam , terra Cilissa crocos ,
Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis,
Quam multa fiat grandine canus Athos;
Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri,
Ora licet tribuas multiplicata mihi.
205 Tot tibi vae ! misero venient talesque ruinae ,
Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem.
Illae me lacrimae facient sine fine beatum : [p. 109]
Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
Natus es infelix , — ita di voluerenec ulla
210 Commoda nascenti stella levisve fuit .
Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora ,
Lunaque non apto solque fuere loco ,
Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes
Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
215 Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis
Sidera presserunt falciferique senis .
Lux quoque natalis , ne quid nisi triste videres ,
Turpis et inductis nubibus atra fuit.
Haec est , in fastis cui dat gravis Allia nomen ,
220 Quaeque dies Ibin , publica damna , tulit .
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo
Cinyphiam foedo corpore pressit humum,
Sedit in adverso nocturnus culmine bubo,
Funereoque graves edidit ore sonos .
225 Protinus Eumenides lavere palustribus undis ,
Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis,
Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae,
Terque cruentatas increpuere manus .
Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
230 Hic primus pueri venit in ora cibus:
Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus,
Latrat et in toto verba canina foro .
Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis,
A male deserto quos rapuere rogo :
235 Et ne non fultum nuda tellure iaceret,
Molle super silices inposuere caput.
Iamque recessurae viridi de stipite factas
Admorunt oculos usque sub ora faces .
Flebat , ut est infans fumis contactus amaris,
240 De tribus est cum sic una locuta soror:
Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas,
Quae semper causa sufficiente cadent.’
Dixerat . at Clotho iussit promissa valere ,
Nevit et infesta stamina pulla manu ; [p. 110]
245 Et ne longa suo praesagia diceret ore ,
Fata canet vales qui tua’, dixiterit.’
Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces,
Dent modo di vires in mea verba suas,
Carminibusque meis accedant pondera rerum ,
250 Quae rata per luctus experiare tuos.
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris,
Sint tua Troianis non leviora malis .
Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,
Tanta venenato vulnera crure geras .
255 Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae,
Armatique tulit vulnus , inermis opem .
Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva,
Exitio facies cui sua paene fuit.
Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro
260 Praetemptes baculo luminis orbus iter .
Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit,
Expertus scelus est cuius uterque parens:
Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosa
Sumptus , Apollinea clarus in arte senex :
265 Qualis et ille fuit , quo praecipiente columba
Est data Palladiae praevia duxque rati :
Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,
Inferias nato quos dedit orba parens :
Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futuros
270 Telemus Eurymides vaticinatus erat :
Ut duo Phinidae , quibus idem lumen ademit,
Qui dedit : ut Thamyrae Demodocique caput .
Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illas
Subsecuit partes , unde creatus erat .
275 Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis,
Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ;
Sollertique viro , lacerae quem fracta tenentem
Membra ratis Semeles est miserata soror .
Vel tua , ne poenae genus hoc cognoverit unus,
280 Viscera diversis scissa ferantur equis :
Vel quae qui redemi Romano turpe putavit, [p. 111]
A duce Puniceo pertulit , ipse feras .
Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi ,
Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis .
285 Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa,
Tu quoque saxoso praecipitere iugo .
Aut velut Eurylochi , qui sceptrum cepit ab illo ;
Sint artus avidis anguibus esca tui .
Vel tua maturet , sicut Minoia fata,
290 Per caput infusae fervidus umor aquae .
Utque operum mitis , sed non impune, Prometheus,
Aerias volucres compede fixus alas .
Aut velut Etracides, magno ter ab Hercule quintus ,
Caesus in inmensum proiciare fretum .
295 Aut ut Amyntiaden , turpi dilectus amore
Oderit , et saevo vulneret ense puer .
Nec tibi fida magis misceri pocula possint,
Quam qui cornigero de Iove natus erat .
More vel intereas capti suspensus Achaei,
300 Qui miser aurifera teste pependit aqua .
Aut ut Achilliden , cognato nomine clarum ,
Opprimat hostili tegula iacta manu .
Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
Sparsa per Ambracias quae iacuere vias .
305 Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis ;
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum .
Utque nepos dicti nostro modo carmine regis ,
Cantharidum sucos dante parente bibas .
Aut pia te caeso dicatur adultera , sicut
310 Qua cecidit Leucon vindice , dicta pia est .
Inque pyram tecum carissima corpora mittas,
Quem finem vitae Sardanapallus habet.
Utque Iovis Libyci templum violare parantes,
Acta noto vultus condat harena tuos .
315 Utque necatorum Darei fraude secundi ,
Sic tua subsidens devoret ora cinis .
Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto,
Sit frigus mortis causa famesque tuae . [p. 112]
Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci
320 Turpiter ad dominum praeda ferare tuum .
Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,
Qui datus est leto coniugis ense suae .
Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas
Vulnere non fidos experiare tuo .
325Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno ,
Vivus in occultas praecipiteris aquas .
Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem
A Iove venerunt , te quoque tela petant .
Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris,
330 Nudus Achillea destituaris humo .
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli
Est Larisaeis raptus ab hoste rotis,
Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe ,
Corpore lustravit non diuturna suo ,
335 Utque novum passa genus Hippomeneide poenae
Tractus in Actaea fertur adulter humo,
Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus,
Ultores rapiant turpe cadaver equi .
Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim
340 Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor,
Sic te mersuras adiuvet ignis aquas .
Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi,
Unum qui toto corpore vulnus habet;
345 Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti,
In gemino dispar cui pede cultus erat,
Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum
Tisamenique patri Callirhoesque viro .
Nec tibi contingat matrona pudicior illa,
350 Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :
Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti,
Locris in ancillae dissimulata nece .
Tam quoque , di faciant , possis gaudere fideli
Coniuge , quam Talai Tyndareique gener :
355 Quaeque parare suis letum patruelibus ausae [p. 113]
Belides assidua colla premuntur aqua.
Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne ,
Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti,
360 Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo .
Neve magis pia sit capitique parentis amica,
Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit :
Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,
Pressit et inductis membra paterna rotis .
365 Ut iuvenes pereas ; proiecta cadavera quorum ,
Oraque Pisaeae sustinuere fores :
Ut qui perfusam miserorum saepe procorum
Ipse suo melius sanguine tinxit humum :
Proditor ut saevi periit auriga tyranni,
370 Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae :
Ut qui velocem frustra petiere puellam ,
Dum facta est pomis tardior illa tribus :
Ut qui tecta novi formam celantia monstri
Intrarunt caecae non redeunda domus .
375 Ut quorum Aeacides misit violentus in altum
Corpora cum senis altera sena rogum .
Ut quos , obscuri victos ambagibus oris ,
Legimus infandae Sphinga dedisse neci :
Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
380 Propter quod facies nunc quoque tecta deaest:
Ut qui Threicii quondam praesepia regis
Fecerunt dapibus sanguinolenta suis :
Therodamanteos ut qui sensere leones,
Quique Thoanteae Taurica sacra deae:
385 Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis
Dulichiae pavidos eripuere rati :
Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum :
Ut Laestrygonias qui subiere manus :
Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis
390 Et iacto canas pulvere fecit aquas .
Sex bis ut Icaridos famulae periere procique,
Inque caput domini qui dabat arma procis: [p. 114]
Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus,
Qui , mirum , victor , cum cecidisset , erat:
395 Ut quos Antaei fortes pressere lacerti :
Quosque ferae morti Lemnia turba dedit :
Ut qui post longum , sacri monstrator iniqui ,
Elicuit pluvias victima caesus aquas :
Frater ut Antaei quo sanguine debuit , aras
400 Tinxit , et exemplis occidit ipse suis :
Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis
Impius humano viscere pavit equos :
Ut duo diversis sub eodem vindice caesi
Vulneribus , Nessus Dexamenique gener :
405 Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam
Urbe Coronides vidit ab ipse sua :
Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus :
Quique homo parte sui , parte iuvencus erat :
Quique trabes pressas in humum mittebat in auras,
410 Aequoris aspiciens huius et huius aquas:
Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu
Corpora Thesea Cercyonea manu .
Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
Eveniant , aut his non leviora malis :
415 Qualis Achaemenides Sicula desertus in Aetna,
Troica cum vidit vela venire , fuit :
Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,
Quique tenent pontem , quae tibi maior erit .
Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,
420 Destituatque tuas usque petitus opes :
Utque per alternos unda labente recursus
Subtrahitur presso mollis harena pedi,
Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat,
Lapsaque per medias effluat usque manus.
425 Utque pater solitae varias mutare figuras,
Plenus inextincta destituare fame .
Nec dapis humanae tibi sint fastidia . quaque
Parte potes , Tydeus temporis huius eris .
Atque aliquid facias , a vespere Solis ad ortus [p. 115]
430 Cur externati rursus agantur equi.
Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae,
Temptabisque cibi fallere fraude Iovem .
Teque aliquis posito temptet vim numinis opto,
Tantalides ut sis tu Celeique puer.
435 Et tua sic latos spargantur membra per agros ,
Tamquam quae patrias detinuere vias .
Aere Perilleo veros imitere iuvencos,
Ad formam tauri conveniente sono .
Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta
440 More bovis Paphio clausus in aere gemas.
Dumque redire voles aevi melioris in annos,
Ut vetus Admeti decipiare socer .
Aut eques in medii mergare voragine caeni,
Dummodo sint fati nomina nulla tui .
415 Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti
Sidonia iactis Graia per arva manu .
Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae
Eveniant capiti vota sinistra tuo :
Et quibus exiguo est volucris devota libello,
450 Corpora proiecta quae sua purgat aqua .
Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse ,
Cuius ab inferiis culter abesse solet.
Attonitusque seces , ut quos Cybeleia mater
Incitat , ad Phrygios vilia membra modos .
455 Deque viro fias nec femina nec vir , ut Attis ,
Et quatias molli tympana rauca manu .
Inque pecus subito Magnae vertare parentis,
Victor ut est celeri victaque versa pede .
Solaque Limone poenam ne senserit illam,
460 Et tua dente fero viscera carpat equus .
Aut ut Cassandreus , domino non mitior illo
Saucius ingesta contumuleris humo .
Aut ut Abantiades , aut ut Cygneius heros ,
Clausus in aequoreas praecipiteris aquas .
465 Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras,
Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem . [p. 116]
Aut te devoveat certis Abdera diebus,
Saxaque devotum grandine plura petant.
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco ,
470 Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater ,
Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia ,
Ut temere optatos qui male rexit equos ;
Ut ferus Aeolides , ut sanguine sexus eodem ,
Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis,
475Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis,
Sic , precor , aetherii vindicis igne cadas .
Praedaque sis illis , quibus est Latonia Delos
Ante diem rapto non adeunda Thaso :
Quique verecundae speculantem labra Dianae ,
480 Quique Crotopiaden diripuere Linum .
Neve venenato levius feriaris ab angue,
Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :
Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta
Cuspide suspecti robora fixit equi.
485 Neve gradus adeas Elpenore caulius altos,
Vimque feras vini quo tulit ille modo .
Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma
vocantem
Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops :
490Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro
490 Proditus inclusae Cacus ab ore bovis :
Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno,
Euboicasque suo nomine saepit aquas.
Nec de praecipiti venias in Tartara saxo,
Ut qui Socraticum de nece legit opus ;
495 Ut qui Theseae fallacia vela carinae
Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer ,
Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi ,
Ut cui causa necis serra reperta fuit;
Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis,
500 Dixerat invito quae mala verba deo .
Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,
Sitque Phalaeceae causa leaena necis . [p. 117]
Quique Lycurgiden letavit , et arbore natum ;
Idmonaque audacem ; te quoque rumpat aper .
505 Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ; ut illi,
Ora super fixi quem cecidere suis .
Sive idem ; simili pinus quem morte peremit ;
Phryx et venator sis Berecyntiades .
Si tua contigerit Minoas puppis harenas,
510 Te Corcyraeum Cressia turba putet .
Lapsuramque domum subeas ; ut sanguis Aleuae ;
Sella Leoprepidae cum ruit absque viro .
Utque vel Euenus ; torrenti flumine mersus
Nomina des rapidae ; vel Tiberinus , aquae .
515Astacidaeque modo defixa cadavera trunco,
Digna feris ; hominis sit caput esca tuum ;
Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,
Des tua succensae membra cremanda pyrae .
Inclususque necem cavea patiaris ; ut ille
520 Non profecturae conditor historiae .
Utque repertori nocuit pugnacis iambi,
Sic sit in exitium lingua proterva tuum .
Utque parum stabili qui carmine laesit Athenas,
Invisus pereas deficiente cibo .
525 Utque lyrae vates fertur periisse severae,
Causa sit exitii dextera laesa tui.
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Oresti,
Tu quoque de morsu virus habente cadas .
Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae :
530 Eupolis hoc periit et nova nupta modo .
Utque cothurnatum cecidisse Lycophrona narrant,
Haereat in fibris fixa sagitta tuis .
Aut Iacer in silva manibus spargare tuorum,
Sparsus ut est Thebis angue creatus avo .
535 Perque feros montes tauro rapiente traharis ,
Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci .
Quodque suae passa est paelex invita sororis,
Excidat ante pedes lingua resecta tuos .
Conditor ut tardae ; Blaesus cognomine , Cyrae , [p. 118]
540 Orbis in innumeris inveniare locis .
Inque tuis opifex , vati quod fecit Achaeo ,
Noxia luminibus spicula condat apis .
Fixus et in duris carparis viscera saxis ,
Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat .
545 Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae ;
Inque tui caesus viscera patris eas .
Trunca geras saevo mutilatis partibus ense,
Qualia Mamertae membra fuisse ferunt .
Utque Syracosio praestricta fauce poetae,
550 Sic animae laqueo sit via clausa tuae .
Nudave derepta pateant tua viscera pelle ,
Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
Saxificae videas infelix ora Medusae ,
Cephenum multos quae dedit una neci.
555 Potniadum morsus subeas , ut Glaucus , equarum ,
Inque maris salias , Glaucus ut alter , aquas .
Utque duobus idem dictis modo nomen habenti,
Praefocent animae noxia mella viam .
Sollicitoque bibas , Anyti doctissimus olim
560 Inperturbato quod bibit ore reus .
Nec tibi , siquid amas , felicius Haemone cedat :
Utque sua Macareus , sic potiare tua .
Vel videas , quod iam cum flammae cuncta tenerent,
Hectoreus patria vidit ab arce puer .
565 Sanguine probra luas , ut avo genitore creatus ,
Per facinus soror est cui sua facta parens .
Ossibus inque tuis teli genus haereat illud ,
Traditur Icarii quo cecidisse gener .
Utque loquax in equo est elisum guttur acerno,
570 Sic tibi claudatur pollice vocis iter .
Aut ut Anaxarchus , pila minuaris in alta ,
Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.
Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima
Tartara , quod natae fecerat ille suae .
575 Inque tuos ea pestis eat , quam dextra Coroebi
Vicit , opem miseris Argolisinque tulit. [p. 119]
Utque nepos Aethrae , Veneris moriturus ob iram ,
Exul ab altonitis excutiaris equis.
Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum,
580 Perdat ob exiguas te tuus hospes opes .
Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres ,
Intereat tecum sic genus omne tuum .
Addidit ut fidicen miseris sua funera natis,
Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae .
585 Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto ,
Et laesus lingua Battus ab ipse sua .
Aera si misso liquidum iaculabere disco,
Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas .
Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos,
590 Omnis Abydena sit tibi peior aqua .
Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis,
Et tua sic Stygius strangulet ora liquor .
Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor,
Contacta pereas , ut Palinurus , humo .
595 Utque cothurnatum vatem tutela Dianae,
Dilaniet vigilum te quoque turba canum .
Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis ,
Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
Diripiantque tuos insanis unguibus artus
600 Strymoniae matres , Orpheos esse ratae .
Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit,
Sic tuus ardescat stipitis igne rogus .
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona,
Utque pater nuptae , cumque parente domus ;
605 Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus ;
Corpora pestiferum sic tua virus edat.
Qua sua Penthaliden proles est ulta Lycurgum,
Haec maneat teli te quoque plaga novi .
Utque Milo robur diducere fissile temptes,
610 Nec possis captas inde referre manus .
Muneribusque tuis laedaris , ut Icarus , in quem
Intulit armatas ebria turba manus . [p. 120]
Quodque dolore necis patriae pia filia fecit,
Vincula per laquei fac tibi guttur eat .
615 Obstructoque famem patiaris limine tecti,
Ut legem poenae cui dedit ipsa parens .
Illius exemplo violes simulacra Minervae ,
Aulidis a portu qui leve vertit iter .
Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso
620 Morte luas , nec te non meruisse iuvet .
Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes,
Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion :
Utque Melanthea tenebris a caede latentem
Prodidit officio luminis ipsa parens:
625 Sic tua coniectis fodiantur pectora telis,
Sic precor auxiliis impediare tuis.
Qualis equos pacto , quos fortis agebat Achilles ,
Acta Phrygi timido , nox tibi talis eat .
Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas,
630 Quam comites Rhesi tum necis , ante viae ;
Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt
Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes .
Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris
Membra feras Stygiae semicremata neci .
635 Utque Remo muros auso transire recentes,
Noxia sint capiti rustica tela tuo .
Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas
His precor ut vivas et moriare locis .
Haec tibi tantisper subito sint missa libello,,
640 Inmemores ne nos esse querare tui.
Pauca quidem , fateor : sed di dent plura rogatis ,
Multiplicentque suo vota favore mea .
Postmodo plura leges et nomen habentia verum,
Et pede quo debent acria bella geri .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: