previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
venit ab intonsis usque, Severe, Getis:
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
si modo permittas dicere vera, pudet.
5 orba tamen numeris cessavit epistula numquam
ire per alternas officiosa vices,
carmina sola tibi memorem testantia curam
non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem?
quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
10Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?
fertile pectus habes, interque Helicona colentes
uberius nulli provenit ista seges. [p. 428]
mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis
haec mihi cunctandi causa. Severe, fuit.
15 nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante,
sed siccum sterni vomere litus aro.
scilicet ut limus venas excaecat 1 in undis,
laesaque suppresso fonte resistit aqua,
pectora sic mea sunt limo vitiata malorum,
20et carmen vena pauperiore fluit.
si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
esset, crede mihi, factus et ille Getes.
da veniam fasso, studiis quoque frena remisi,
ducitur et digitis littera rara meis.
25 impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit,
qui prius in nobis esse solebat, abest,
vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
inponit pigras paene coacta manus,
parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas
30est mihi, nec numeris nectere verba iuvat,
sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
principium nostri res sit ut ista mali:
sive quod in tenebris numerosos ponere gestus,2
quodque legas nulli scribere carmen, idem est.
35excitat auditor studium, laudataque virtus
crescit, et inmensum gloria calcar habet.
hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis,
quasque alias gentes barbarus Hister habet?
sed quid solus agam, quaque infelicia perdam
40 otia materia surripiamque diem?
nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax,
per quae clam tacitum tempus abire solet,
nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,
oblectat cultu terra novata suo, [p. 430]
45quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
non bene de nobis quae meruere deae?
at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
utiliter studium quod tibi cedit ama,
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
50huc aliquod curae mitte recentis opus.

1 venas excaecat cum venas cecat

2 gressus ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: