previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



O mihi non dubios inter memorande sodales,
qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
unde saluteris, color hic tibi protinus index
et structura mei carminis esse potest.
5non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
quamlibet in multis positus noscere libellis,
10perque observatas inveniere notas.
proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
novimus atque illi, quem canis ipse,1 pares.
et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
insignis vitiis forsitan esse suis.
15 tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
quam pulchra Nireus conspiciendus erat. [p. 476]
nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
carmina, quae faciam paene poeta Getes.
a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
20structaque sunt nostris barbara verba modis:
et placui (gratare mihi) coepique poetae
inter inhumanos nomen habere Getas.
materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
adiuta est novitas numine nostra dei.
25 nam patris Augusti docui mortale fuisse
corpus, in aetherias numen abisse domos:
esse parem virtute patri, qui frena rogatus
saepe recusati ceperit imperii:
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
30ambiguum nato dignior anne viro:
esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
qui dederint animi pignora certa sui.
haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
venit et ad digitos ultima charta meos,
35et caput et plenas omnes movere pharetras,
et longum Getico murmur in ore fuit.
atque aliquisscribas haec cum de Caesare’, dixit
Caesaris imperio restituendus eras.’
ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
40sexta relegatum bruma sub axe videt.
carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
primaque tam miserae causa fuere fugae,
at tu, per studii communia foedera sacri,
per non vile tibi nomen amicitiae
45(sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
materiam vestris adferat ingeniis: [p. 478]
sic valeant pueri, votum commune deorum,
quos laus formandos est tibi magna datos),
quanta potes, praebe nostrae momenta 2 saluti
50quae nisi mutato nulla futura loco est.

1 ipse esse

2 monimenta corr. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (17 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: