previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti,
iamque pudet vanas fine carere preces.
taedia consimili fieri de carmine vobis,
quidque petam cunctos edidicisse reor.
5 nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
cera 1 sit a vinclis non labefacta suis. 2
ergo mutetur scripti sententia nostri,
ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
10talia peccandi iam mihi finis erit.
nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
quam proba tam timida est experiensque parum.
hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
15 ductus ab armento taurus detrectat 3 aratrum,
subtrahit 4 et duro colla novella iugo: [p. 416]
nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
venimus in Geticos fines: moriamur 5 in illis,
20Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
spem iuvat amplectiquae non iuvat inrita semper
et, fieri cupias siqua, futura putes:
proximus huic gradus est bene desperare salutem,
seque semel vera scire perisse fide.
25 curando fieri quaedam maiora videmus
vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
quam sua qui tumidis brachia lassat 6 aquis,
cur ego concepi Scythicis me posse carere
30finibus et terra prosperiore frui?
cur aliquid de me speravi lenius umquam?
an fortuna mihi sic mea nota fuit?
torqueor en gravius, repetitaque forma locorum
exilium renovat triste recensque facit.
35 est tamen utilius, studium cessare meorum,
quam, quas admorint, non valuisse preces,
magna quidem res est, quam 7 non audetis, amici:
sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.
dummodo non nobis 8 hoc Caesaris ira negant,
40fortiter Euxinis inmoriemur aquis.

1 charta

2 suis meis

3 detrectet

4 subtrahat

5 moriemur

6 iactat vel pulsat

7 quam sed

8 vobis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: