previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Naso suo (posuit nomen quam 1 paene!) sodali
mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis,
at si cauta parum scripsisset dextra quis esses,
forsitan officio parta querella foret.
5 cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,
appellent ne te carmina nostra, rogas?
quanta sit in media clementia Caesaris ira,
si nescis, ex me certior esse potes.
huic ego, quam patior, nil possem demere poenae,
10si iudex meriti cogerer esse mei.
non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis,
nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
nec scelus admittas, si consoleris amicum,
mollibus et verbis aspera fata leves.
15 cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis
fiat in Angustos invidiosa deos?
fulminis adflatos interdum vivere telis
vidimus et refici, non prohibente Iove. [p. 412]
nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis,
20 Leucothea nanti ferre negavit opem.
crede mihi, miseris caelestia numina parcunt,
nec semper laesos et sine fine premunt.
principe nec nostro deus est moderatior ullus:
Iustitia vires temperat ille suas.
25nuper eam Caesar facto de marmore templo,
iampridem posuit mentis in aede suae.
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,
qui poenam culpa non meruere pati.
obruent eum tot saevis deus aequoris undis,
30ex illis mergi pars quota digna fuit?
cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso
iudice delectus 2 Martis iniquus erit.
at si forte velis in nos inquirere, nemo est
qui se, quod patitur, commeruisse neget.
35 adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni
nulla potest iterum restituisse dies.
restituit multos aut poenae parte levavit
Caesar: et in multis me, precor, esse velit,
at tu, cum tali populus sub principe simus,
40adloquio profugi credis inesse metum?
forsitan haec domino Busiride iure timeres,
aut solito clausos urere in aere viros,
desine mitem animum vano infamare timore,
saeva quid in placidis saxa vereris aquis?
45 ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis,
vix excusari posse mihi videor,
sed pavor attonito rationis ademerat usum,
cesserat omne novis consiliumque malis, [p. 414]
fortunamque meam metuens, non vindicis inani,
50terrebar titulo nominis ipse mei.
hactenus admonitus memori concede poëtae 3
ponat ut in chartis nemina cara suis.
turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu
si nulla libri parte legere mei.
55 ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit,
non ultra, quam vis, officiosus ero,
teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
cogetur nemo munus habere meum.
tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare,
60si res est anceps ista, latenter ama.

1 quam cui

2 dilectus

3 sodali

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: