previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
seu veri species seu fuit ille sopor.
5 nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
mense fere medio quanta nitere solet.
publica me requies curarum somnus habebat,
fusaque erant toto languida membra toro, [p. 392]
cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,
10et gemuit parvo mota fenestra sono.
territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
pulsus et e trepido pectore somnus abit.
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
fulcra tenens laeva tristis acerna manu,
15nec torquem collo, nec habens crinale capillo,
nec bene dispositas comptus, ut ante, comas,
horrida pendebant molles super ora capilli,
et visa est oculis horrida pinna meis,
qualis in aeriae tergo solet esse columbae,
20tractatam multae quam tetigere manus.
hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
talibus adfata est libera lingua sonis:
o puer, exilii decepto causa magistro,
quem fuit utilius non docuisse mihi,
25huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo,
et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
30 apposui senis te duce quinque pedes,
nec me Maeonio consurgere carmine nec me
dicere magnorum passus es acta ducum,
forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes 1
ingenii vires comminuere mei.
35 namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis
in nullum mea mens grande vacavit opus,
nec satis hoc fuerat, stulto 2 quoque carmine feci,
Artibus ut posses non rudis esse meis.
pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
40id quoque in extremis et sine pace locis. [p. 394]
at non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.
45 nomina neu referam longum collecta per aevum,
discipulo perii solus ab ipse meo.
dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,
haec te discipulo dona magister habet,
scis tamen, et liquido iuratus dicere possis,
50 non ine legitimos sollicitasse toros.
scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos
contingit crines nec stola longa pedes,
dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas,
et facere incertum per mea iussa genus?
55 an sit ab his omnis rigide summota libellis,
quam lex furtivos arcet habere viros?
quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa
credor adulterii composuisse notas?
at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas,
60sic numquam rapido lampades igne vacent,
sic regat imperium terrasque coerceat omnis
Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus,3
effice, sit nobis non inplacabilis ira,
meque loco plecti commodiore velit.
65 haec ego visus eram puero dixisse volucri,
hos visus nobis ille dedisse sonos .
per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
per matrem iuro Caesareumque caput,
nil nisi concessum nos te didicisse magistro,
70Artibus et nullum crimen inesse tuis. [p. 396]
utque hoc, sic utinam defendere cetera possem 4!
scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
nec potes a culpa dicere abesse tua)
75tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
non gravior merito iudicis 5 ira fuit.
ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
lapsa per inmensas est mea pinna vias.
haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
80Phasias est telis fixa puella meis.
quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,
tu facis, o castris miles amice meis.
pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
et veniet votis mollior hora tuis.
85 neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,
cunctaque laetitiae plena triumphus habet,
dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
90omnis odoratis ignibus ara calet,
dum faciles aditus praebet venerabile templum, 6
sperandum est nostras posse valere preces,
dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,
coeperunt sensus aut vigilare mei.
95 si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,
Memnonio cycnos esse colore putem,
sed neque mutatur 7 nigra pice lacteus humor,
nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur. [p. 398]
conveniens animo genus est tibi, nobile namque
100pectus et Herculeae simplicitatis habes,
livor, iners vitium, mores non exit in altos,
utque latens ima vipera serpit humo.
mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,
grandius ingenio nec tibi nomen inest.
105 ergo alii noceant miseris optentque timeri,
tinctaque mordaci spicula felle gerant:
at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
in quorum numero me, precor, esse velis.’

1 ignis

2 stultus

3 tuus nepos

4 posses

5 vindicis

6 templum tempus vel numen

7 fuscatur

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: