previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
quam legis, a saevis attulit usque Getis,
indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,
haec me Nasonem scribere verba latet?
5 ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,
me tamen excepto, qui precor esse tuus?
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque
huius notitiam gentis habere 1 velint,
nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
10vivere, si vita est mortis habenda genus,
nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,
truxque Getes armis, grandine pugnet 2 hiems .
nos habeat regio nec pomo feta nec uvis,
et cuius nullum cesset ab hoste latus.
15 cetera sit sospes cultorum turba tuorum,
in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
me miserum, si tu verbis offenderis istis
nosque negas ulla parte fuisse tuos!
idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:
20 nil demit laudi gloria nostra tuae.
quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
da veniam lasso: tu mihi Caesar eras. 3
nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est
atria si nobis non patuisse negas. [p. 302]
25utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
nempe salutaris, quam prius, ore minus,
nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
hortator studii causaque faxque mei:
cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
30et dedimus medio scripta canenda foro.
adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,
quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
is me nec comitem nec dedignatus amicum est :
si tamen haec illi non nocitura putas.
35si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
clausa mihi potius tota sit ista domus,
sed neque claudenda est, et nulla potentia vires
praestanda ne quid peccet amicus, habet.
et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
40sic facinus nemo nescit abesse mihi.
quod nisi delicti pars excusabilis esset,
parva relegari poena futura fuit.
ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,
stultitiam dici crimina posse mea:
45 quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,
usus et est modice fulminis igne sui.
nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
si sua per vestras victa sit ira preces,
at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis
50a Iove percussus non leve vulnus habet?
ipse suas etiam 4 vires inhiberet Achilles,
missa gravis ictus Pelias hasta dabat,
iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
non est cur tua me ianua nosse neget.
55 culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;
sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis. [p. 304]
nec tamen officium sensit domus altera nostrum
sic: illic 5 vestro sub Lare semper eram.
quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
60ius aliquod tecum fratris amicus habet.
quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
sic est fortunae promeruisse tuae?
quod si permittis nobis suadere quid optes,
ut des quam reddas plura precare deos.
65 idque facis, quantumque licet meminisse, solebas
officii causae 6 pluribus esse datis. 7
quo libet in numero me, Messaline, repone,
sim modo pars vestrae non aliena domus :
et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,
70si non ferre doles, at meruisse dole.

1 abesse

2 pulset ς

3 eris

4 etiam quamvis

5 hic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W.

6 causa vel causam corr. Purser

7 dari vel dati: datis Owen

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: