previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ecquid, ut audistinam te diversa tenebat
terrameos casus, cor tibi triste fuit?
dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
si bene te novi, triste fuisse liquet.
5 non cadit in mores feritas inamabilis istos,
nec minus a studiis dissidet illa tuis.
artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
pectora mollescunt asperitasque fugit.
nec quisquam meliore fide complectitur illas,
10qua sinit officium militiaeque labor.
certe ego cum primum potui sentire quid essem
nam fuit attoniti 1mens mea nulla diu
hoc quoque fortunam 2 sensi, quod amicus abesses,
qui mihi praesidium grande futurus eras.
15 tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,
magnaque pars animi consiliique mei.
at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,
adloquioque iuva pectora nostra tuo,
quae, non mendaci si quicquam credis amico,
20stulta magis dici quam scelerata decet.
nec breve nec tutum peccati quae sit origo
scribere; tractari vulnera nostra timent. [p. 298]
qualicumque modo mihi sunt 3 ea facta, rogare
desine: non agites, siqua coire velis.
25 quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.
omnis an in magnos culpa deos scelus est?
spes igitur menti poenae, Graecine, levandae
non est ex toto nulla relicta meae.
haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,
30in dis invisa sola remansit humo.
haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus,
liberaque a ferro crura futura putet,
haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
naufragus in mediis brachia iactet aquis.
35 saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,
nec spes huic vena deficiente cadit.
carcere dicuntur clausi sperare salutem,
atque aliquis pendens in cruce vota facit.
haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
40non est proposita passa perire nece!’
me quoque conantem gladio finire dolorem
arguit iniecta continuitque manu,
quid quefacis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,
saepe per has flecti principis ira solet.
45 quamvis est igitur meritis indebita nostris,
magna tamen spes est in bonitate dei.
qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,
confer et in votum tu quoque verba meum.
inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
50si te non nobis ista vovere liquet.
nam prius incipient turris vitare columbae,
antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, [p. 300]
quam male se praestet veteri Graecinus amico,
non ita sunt fatis omnia versa meis.’

1 attonito corr. Ehwald

2 fortunae ς

3 sint corr. Ehwald

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: