previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,
iamque meos vultus ruga senilis arat .
iam vigor et quasso languent in corpore vires,
nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
5nec, si me subito videas, agnoscere possis,
aetatis facta est tanta ruina meae.
confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
anxietas animi continuusque labor.
nam mea per longos siquis mala digerat annos,
10crede mihi, Pylio Nestore maior ero.
cernis ut in duriset quid bove firmius?—arvis
fortia taurorum corpora frangat opus.
quae numquam vacuo solita est cessare novali,
fructibus assiduis lassa senescit humus.
15 occidet, ad Circi siquis certamina semper
non intermissis cursibus ibit equus,
firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
quae numquam liquidis sicca carebit aquis. [p. 288]
me quoque debilitat series inmensa malorum, 1
20ante meum tempus cogit et esse senem,
otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
immodicus contra carpit utrumque labor,
aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
quam laudem a sera posteritate ferat.
25 at labor illius nostro leviorque minorque est,
si modo non verum nomina magna premunt,
ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
qui vix Thessaliae fine timendus erat.
Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
30solis ad occasus utraque terra tremit.
iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,2
et brevius, quam nos, ille peregit iter.
ille habuit comites primos telluris Achivae :
at nostram cuncti destituere fugam.
35 nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor:
quae tulit Aesoniden, densa carina 3 fuit.
nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus
quas fugerem docuit quas sequererque vias.
illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
40defendere meum numina nulla caput,
illum furtivae iuvere Cupidinis artes;
quas a me vellem non didicisset Amor.
ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,
perstiterit laesi si gravis ira dei.
45 durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
illo, quod subiit Aesone natus, opus. 4
te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
credibile est nostris insenuisse malis,
o, ego di faciant talem te cernere possim, 5
50caraque mutatis oscula ferre comis, [p. 290]
amplectique meis corpus non pingue lacertis,
etgracile hoc fecit dicerecura mei,
et narrare meos flenti flens ipse labores,
sperato numquam conloquioque frui,
55turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
dis veris, memori debita ferre manu!
Memnonis hanc utinam lenito principe mater
quam primum roseo provocet ore diem!’

1 laborum

2 sit histro corr. Burmann

3 sacra carina (sa carina) vel firma carina

4 onus

5 possem: possim ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: