This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
mittere si quisquam, quo caret ipse, potest,
aeger enim traxi contagia corpore mentis,
libera tormento pars mihi ne qua vacet,
5perque dies multos lateris cruciatibus uror;
sic me non modico 1 frigore laesit hiems,
si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
Quid, 2 mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
10per numeros omnes hoc tueare caput,
quod tua me raro solatur epistula, peccas,
remque piam praestas, sed 3 mihi verba negas?
hoc, precor, emenda! quod si correxeris unum,
nullus in egregio corpore naevus erit.
15pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me
littera non veniat, missa sit illa tamen,
di faciant, ut sit temeraria nostra querella,
teque putem falso non meminisse mei.
quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
20credere me fas est pectoris esse tui.
cana prius gelido desint absinthia Ponto,
et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
inmemorem quam te quisquam convincat amici.
non ita sunt fati stamina nigra mei. [p. 258]
25tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae
crimina, quod non es, ne videare, cave.
utque solebamus consumere longa loquendo
tempora, sermoni 4 deficiente die,
sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
30et peragant linguae charta manusque vices,
quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
versibus hoc paucis admonuisse satis,
accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—‘vale.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.