previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
ne pereant turpi pectora nostra situ.
difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
sunt opus, et pacem mentis habere volunt. [p. 252]
5nostra per adversas agitur fortuna procellas,
sorte nec ulla mea tristior esse potest.
exigis ut Priamus natorum funere ludat, 1
et Niobe festos ducat ut orba choros.
luctibus an studio videor debere teneri,
10solus in extremos iussus abire Getas?
des licet in valido pectus mihi robore fultum,
fama refert Anyti quale fuisse reo, 2
fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
plus valet humanis viribus ira dei.
15ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
scribere in hoc casu sustinuisset opus.
ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,3
omnis ut amissi sensus abesse queat,
at timor officio fungi vetat ipse 4 quietum:
20cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
adde quod ingenium longa rubigine laesum
torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
fertilis, assiduo si non renovatur 5 aratro,
nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
25tempore qui longo steterit, male curret 6 et inter
carceribus missos ultimus ibit equus,
vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
siqua diu solitis cumba vacavit 7 aquis,
me quoque despera,8 fuerim cum parvus et ante,
30illi, qui fueram, posse redire parem.
contudit ingenium patientia longa malorum,
et pars antiqui nulla vigoris adest. [p. 254]
siqua 9 tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
inque suos volui cogere verba pedes,
35carmina nulla mihi sunt scripta, 10 aut qualia cernis,
digna sui domini tempore, digna loco.
denique non parvas animo dat gloria vires,
et fecunda facit pectora laudis amor.
nominis et famae quondam fulgore trahebar,
40dum tulit antemnas aura secunda meas.
non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:
si liceat, nulli cognitus esse velim,
an quia cesserunt primo bene carmina, suades
scribere, successus ut sequar ipse meos?
45pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores:
vos estis nostrae maxima causa fugae,
utque dedit iustas tauri fabricator aeni,
sic ego do poenas artibus ipse meis.
nil mihi debebat cum versibus amplius esse,
50cum fugerem merito naufragus omne fretum,
at, puto, si demens studium fatale retemptem,
hic mihi praebebit carminis arma locus.
non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
verbaque significent quid mea, norit, adest.
55omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,
omniaque hostilis 11 plena timore soni.
ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri
60a componendo carmine Musa potest.
scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
exitus est studii parva favilla mei.
nec possum et cupio non nullos ducere versus :
ponitur idcirco noster in igne labor, [p. 256]
65nec nisi pars casu flammis erepta dolove
ad vos ingenii pervenit ulla mei.
sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum
perdidit, in cineres Ars mea versa foret!

1 plaudat

2 rei vel senis

3 nostri

4 esse: ipse ς

5 renovetur vel removetur

6 currit

7 vacabit corr. ς

8 despero

9 siqua Bentley saepe

10 carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla

11 hostilis Merkel possint vel possunt

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: