previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum
litore praemissis quattuor adde meis.
hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
invenies toto carmine dulce nihil.
5flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
materiae scripto conveniente suae.
integer et laetus 1 laeta et iuvenalia lusi:
illa tamen nunc me composuisse piget,
ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
10sumque argumenti conditor ipse mei.
utque iacens ripa deflere Caystrius ales
dicitur ore suam deficiente necem,
sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
efficio tacitum ne mihi funus eat.
15delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
praemoneo, non est 2 scripta quod ista legat,
aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
aptior, ingenium come, Tibullus erit.
atque utinam numero non nos 3 essemus in isto!
20ei mihi, cur umquam Musa iocata 4 mea est? [p. 210]
sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
ille pharetrati lusor Amoris abest,
quod superest, animos 5 ad publica carmina flexi,
et memores iussi nominis esse mei. 6
25 si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.
non haec ingenio, non haec componimus arte:
materia est propriis ingeniosa malis,
et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
30felix, qui patitur quae numerare potest!
quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,
mollia quot Martis gramina campus habet,
tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque
nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
35quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?’ inquis
idem, fortunae qui modus huius erit.
quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,
nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
at mihi si cara patriam cum coniuge reddas,
40sint vultus hilares, simque quod ante fui.
lenior invicti si sit mihi Caesaris ira,
carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet;
sit semel illa ioco luxuriata meo.
45quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata
barbariam rigidos effugiamque Getas.
interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?
tibia funeribus convenit ista meis. [p. 212]
at poterasinquismelius mala ferre silendo,
50et tacitus casus dissimulare tuos.’
exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
acceptaque gravi vulnere flere vetas?
ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
edere mugitus et bovis ore queri.
55cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,
tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
non tamen et 7 siccas iussit habere genas.
est aliquid, fatale malum per verba levare .
60hoc quendam Procnen Halcyonenque facit.
hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
voce fatigaret Lemnia saxa sua.
strangulat inclusus dolor atque exaestuat 8 intus,
cogitur et vires multiplicare suas.
65da veniam potius, vel totos tolle libellos,
si mihi quod prodest hoc 9 tibi, lector, obest,
sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt
nostra nisi auctori perniciosa suo.
at mala sunt.’ lateor. quis te mala sumere cogit?
70aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
ipse nec emendo, 10 sed ut hic deducta legantur;
non sunt illa suo barbariora loco.
nec me Roma suis debet conferre poetis :
inter Sauromatas ingeniosus eram.
75denique nulla mihi captatur gloria, quaeque
ingeniis stimulos subdere fama solet. [p. 214]
nolumus assiduis animum tabescere curis,
quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto 11?
80vobiscum cupio quolibet esse modo.

1 donec eram laetus

2 nostra vel numquam: non est Gronovius

3 ne nos

4 locuta: iocata ς

5 socios: numeros Ehwald

6 sui

7 et hanc

8 cor aestuat

9 sit (sic) ... si

10 hoc mando

11 istos: isto Heinsius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: